Volltext anzeigen5 Seiten
Seite 1
Im PDF ansehen(öffnet in einem neuen Fenster)Be ump
ACTA CLASSICA
UNIVERSITATIS SCIENTIARUM
DEBRECENIENSIS
KuMANIKGKEK., De Varronis libro isagogicu ad Pumpeinn peut-être d'ins/¥
piration pythagoricienne] ; cf. Varro (M. Perentius).
Kumanıeckt K., De Varronis libro isagogico ad Pompeium eiusque dispositione : ACD X-XI 1974-1975 41-44. | La reconstitution de la disposition du
.
:minalae,
livre montre que sa structure quadripartite, quoique claire, était quelque peu
artificielle ; elle semble inspirée de la doctrine pythagoricienne.
TOMUS VII
1971
FAX\
SIA
KAWANLE CKUKA.
Neha classica beras versituhs Ser hier ÜDehrscem,
DEBRECINI
Seite 2
Im PDF ansehen(öffnet in einem neuen Fenster)ACTA CLASSICA
UNIV. SCIENT. DEBRECEN.
X-XI, | 1974-1975,
p.41—44..
ti
DE VARRONIS LIBRO ISAGOGICO
AD POMPEIUM EIUSQUE DISPOSITIONE
SCRIPSIT KAZIMIERZF. KUMANIECKI
Omnia quae de M. Terentii Varronis libro isagogico ad Pompeium a. 71 conscripto et
iam Varrone viva deperdito scimus, Aulo Gellio, qui N.A. 14.7 argumentum illius libri
nobis tradidit, auctori debemus. Ac tamen ne Aulum Gellium quidem librum illum, qui
iam dudum depertisset manu sua versavisse ipse Gellius auctor est. Qui ita scribit: „Zum
librum commentarium, quem super ea re Pompeio fecerat, perisse Varro ait in litteris quas
ad Oppianum dedit quae sunt in Libro epistolicarum quaestionum quarto, in quibus litteris,
quoniam quae ante scripserat, non comparebant, docet rursum multa ad eam rem ducentia.”
Idem, postquam argumentum libri deperditi exposuerat, adiecit: „Haec et alia quaedam id
genus in libro quo supra dixi, M. Varro epistula ad Oppianum scripta executus est”. Ex verbis
supra adlatis dilucide apparet Aulum Gellium non textum ipsius Isagogici in manibus
habuisse, sed textum Varronis epistulae ad Oppianum quendam datae, qua Reatinus ea
quae olim in Isagogico docuerat, denuo retractavit. Qui cum materiem Isagogici retracteret,
fieri non potuit quin etiam quibusdam novis rebus quae in textu pristino non exstitissent,
epistulam ad Oppianum scriptam locupletaret. Rem autem reapse ita sese habuisse duobus
lucis epistulae ad Oppianum missae edocemur. Etenim in argumento epistulae ab Aulo
Gellio laudatae (NA 14,7,5) asseverat Varro, cum de magistratibus ius senatum consulendi
habentibus disserit “item triumyiros reipublicae constituendae causa creatos ius consulendi
senatum habuisse”. Nimirum verba haec non extiterunt ih primigeno Isagogici textu qui a. 71
conscriptus est, sed a. demum 43 aut post a. 43 textui pristino inserta sunt, postquam triumviri reipublicae constituendae sunt creati. Aliud additamentum ad eadem tempora spectans
apparet in |. 7 ubi Varro curiae luliae mentionem facit: „Propterea et in curia Hostilia et in
Pompeia et post în Iulia cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta,
ut in iis senatus consulta more maiorumiusta fieri possent”. Cum sciamus! curiam Luliam a C.
Julio Caesare aedificari coeptam esse?, triumviros autem rei publicae constituendae a. 43
et 42 aedificationem continuasse?, dedicatam vero esse curiam demum ab Augusto a. 294
etiam hanc Varronis curiae luliae mentionem ad a.43 vel ad annos posteriores (a. 29?) referendam esse manifestum est. Ex eis igitur quae diximus apte concludi potest Varronem, cum epistulam ad Oppianum conscriberet et materiam in Isagogico a. 71 tractatam retractaret supplementa quaedam inseruisse, ut temporum quibus epistolam componeret, rationem haberet.
Composita est autem epistula aut a. 43 aut postea cum triumviri vigerent; cum autem
epistula inserta sit libro Epistolicarum Quaestionum quarto, de quarum chronologia nihil
inveni neque apud H. Dahlmannum® neque apud Fr. della Corte® operac pretium esse videı Cf. Hülsen, RE ,, Curia” 1822 sq.
* Cf. Cie. de fin. 5,2.
3 Cf, Cassius Dio 44,17 et 47,19.
4 Cf. Mon. Anc. 4,1; Cassius Dio 51,22.
> H. Dahlmann, RE “M. Terentius Varro” 1176, 1225 sq; Adem, Bemerkungen zu den Resten
der Briefe Varros M. H. 7 (1950) 200-220.
8 Francesco della Corte, Varrone, il terzo gran lume romano. Firenze? 1970.
Seite 3
Im PDF ansehen(öffnet in einem neuen Fenster)tur adnotare Quaestionum epistolicarum, quibus non verae ut ita dicam epistulae sed dis.
putationes epistularum forma adornatae? continerentur, librum IV aut a. 43 aut post hunc
annuin fortasse post a. 29 publici iuris factum esse.
Quamquam dubitari nequit quin primigenus fsagogici textus in epistula ad Oppianum
data hic illic supplementis post a.43 factis adauctus sit, tamen certe a veritate non recedemus,
si in textu epistulae supra laudatie argumentum Isagogici a, 71 conscripti satis fideliter a
Varrone repetitum esse affirmaverimus. Scripsit autem Isagogicum Varro Pompeio consule
designato adhortante, “ex quo (sc. Pompeius) disceret, quid facere dicereque deberet, cum
senatum consuleret.”® Isagogici materiem in quattuor partes a Varrone distributam esse
argumentum Isagogici a Gellio adlatum satis superque demonstrat. Etenim Gellius affirmat Varronem primum posuisse qui fuissent “per quos more maiorum senatus haberi soleret’ eosque nominasse: dictatorem, consules, praetores, tribunos plebi, interregem, praefectum urbi et alios disputationemque de intercessianibus adiunxisse (a) deinde scripsisse
“de locis,in quibus senatus consultum fieri iure posset” (b) tum de temporibus disseruisse cum
e.g. asseveraret “senatus consultum ante exortum aut post occasum solem factum ratum non
fuisse” nec non explicaret “quibus diebus habere senatum ius esset” (c), postremo explanavisse quaenam facienda essent ei “gui senatum habiturus esser cum e.g. affirmaret debere
eum “immolare hostiam prius auspicarique” nec non admoneret "de rebus divinis prius quam
humanis ad senatum referendum esse”. Ceterum in hac quarta Isagogici parte.de multis rebus
ad senatus sessiones spectantibus disputavit Varro; e.g. adnotavit “senatus consultum fieri
duobus modis aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset per singulorum
sententias exquisitas” atque adiecit “singulos,,.. debere consult gradatim incipique a consulari gradu”. Praeterea “de pignore quoque capiendo” disseruit ‘‘deque multa dicenda senatori
qui, cum in senatum venire deberet, non addesset” (d). Argumento libri Varroniani relato
Gellius capitulum his verbis claudit “Haec et alia quaedam id genus in libro, quo supra dixi,
M. Varro epistula ad Oppianum scripta executus est;” ex quibus verbis evincitur Gellium,
cum epistulae ad Oppianum datae argumentum adumbraret „alia quaedam id genus"
prorsus omisisse. Ut vidimus, dispositio libelli erat perspicua et lucida; Primum disputavit
Varro de hominibus qui ius consulendi senatum habent, deinde de locis quibus senatus
consultum fieri potest, post de temporibus quibus senatus consultum ratum est, postremo
de eius qui senatum habet nec non de ipsius senatus actionibus. Ac tamen in textum Gel.
lianum diligentius inquirentibus protinus sese offert observatio etiam eas quattuor partes
in quas distributa esset Isagogici materia in quasdam minutas particulas esse subdivisas.
Ac prima quidem pars qua Varro de hominibus disputavit in duas particulas discedebat;
tractabat enim Varro primum (a) de hominibus habentibus ius consulendi senatum deinde
(b) de hominibus habentibus ius intercedendi. Simili modo res sese habuit in secunda
libelli parte de locis tractante. Primum (a) enim Varro de locis per augurem constitutis
qui „templa” appellabantur deinde (b) de aedibus sacris quae „rempla” non erant disputavit.
Etiam tertia pars in qua de „fernporibus” fiebat sermo in duas, ut videtur, particulas erat
divisa. Loquebatur enim Varro primum (a) de nocte („senatus consultum ante exortum
aut post occasum solem factum ratum non fuisse”), deinde (b) de diebus {,,quibus diebus
habere senatum ius non sit"). Etiam quarta pars actionibus eius qui senatum erat habiturus,
describendis destinata subdivisiones habuit casque plures quam tres priores partes quarum
mentionem feci. Disseruit enim Varro primum (a) de rebus quae faciendae erant ei qui
senatum erat habiturus, ante ipsam senatus sessionem, deinde (b) de eis rebus quae faciendae
ei erant senatu iam congregato. Quae posterior particula (b) iterum in duas particulas
erat subdivisa. Suadebat enim Varro ut primum (a) de rebus divinis, deinde (b) de rebus
? Cf. A. Dahlmann, Bemerkungen zu den Resten der Briefe Varros. M. H. 7 (1950) 200.
5 Gellius NA XIV 7.2.
Seite 4
Im PDF ansehen(öffnet in einem neuen Fenster)humanis ad senatum referretur. „Res humanae” denuo in duo genera quaestionum finitarum
_ aut infinitarum distributac sunt; asseverabat enim Varro „tum porro referri oportere aut
infinite de republica (a) aut de singulis rebus finite (b)"". Postea ad senatus consultum describendum auctor transit et id duobus modis fieri affirmabat aut per discessionem (a) aut
per singulorum sententias exquisitas (b). Adiunxit excursum in quo docuit quo ordine
singuli senatores essent consulendi et maiorum morem novo mori temporibus, ,,cum
haec
seriberet” (a. 71? a. 43?) instituto opposuit. Etiam postrema particula libelli in duas partes
videtur esse subdivisa. Etenim disserebat in ea Varro primum (a) de pignore capiendo,
deinde (b) de „‚mulra dicenda senatori qui cum in senatum venire deberet, non adesser”.
Dispositione libelli adumbrata restat ut pervestigemus utrum hanc lucidam sed quodam
mode artificiosam quadripertitam divisionem ipse Varro invenerit an potius e Graecis
quibusdam fontibus eam hauserit. Quod ad ipsum libelli titulum E/ca;wpixòg special,
esse’.
verisimile est Varronem eum a Stoicis scilicet a Chrysippo et Posidonio mutuatum
Stoicorum
€
neque
Varronem
quam
a
Aliter tamen res sese habet cum divisione quadripertit
doctrina
libris isagogicis neque ex aliis commentariis isagogicis!®, sed e Pythagoriorum
Latina libro
deprompsisse demonstare conabimur. Etenim in tractatus qui est de lingua
rerum
omnium
ait
Samius
Y Il Varro de Pythagorae doctrina tradit haec: „Pythagoras
noctem.
et
diem
mortem,
et
vitam
malum,
er
bonum
initia esse bina ut finitum et infinitum,
agitatur, corpus (a),
Quare item duo status er motus (utrumque quadripertitum) : quod stat aut
(d). Quadripertitio
actio
ubi agitatur, locus (b) dum agitatur, tempus {c) quod est in agitatu,
qua currit, actio
hora
tempus
currit,
qua
stadium
locus
magis sic apparebit: corpus est ut cursor,
cursio... Igitur initiorum quadrigae locus et corpus, tempus et actio.” E loco supra
laudato
doctrinam esse
manifesto elucet dispositionem Isagogici Varroniani secundum Pythagorae
de locis, tum
deinde
=corpus)
{
conformatam Varronemque cum primum de hominibus
de temporibus, postremo de actionibus disputaret Pythagoreorum doctrinam eandem
atiam in Isagogico a. 71
que ea quae in libro V 11 tractatus de lingua Latina! exposita est
potest. Opposuit enim
conspici
singulis
conscripto fideliter secutum esse. Quod etiam in
Varro in ,,Isagogico” noctem diei, quae est oppositio Pythagorea et res finitas rebus
infinitis,
supra laudatum).
quod etiam fecerunt Pythagorei (ef. locum tractatus de’ lingua Latina
et divinarum”
humanarum
rerum
Sed non solungin ,,Isagogico” sed etiam in „Antiquitatibus
dilucide apparet.
cadem dispositio materiei e Pythagoreorum doctrina originem ducens,
quos de „antiquiEtenim legamus Augustinum qui De civitate Dei VI 3 Varronis librorum
„.. .istam
tatibus rerum humanarum” scripsit, compositionem his verbis breviter enarral:
daret.
partibus
quattuor
senos
libros
humanarum
secutus in ea partitione rationem ut rerum
itaque
sex
In
(d).
agant
quid
e)
{
agant
quando
(b)
agant
ubi
(a)
Intendit enim qui agant
temporibus (ec),
primis de hominibus (a) seripsit, in secundis sex de locis (b), sex tertios de
em materiae
disposition
fuisse
Eandem
sex quartos eosdemque postremos de re (d) absolvit.”
in libris Antiquitatum rerum divinarum idem Augustinus codem loco docet.
Nam libri
sacrorum dedicati
XXVI—XXIX hominibus i.e. pontificibus, auguribus, quindecimviris
de locis religiosis
aedibus,
erant; libris XXX—XXXI de locis nempe de sacellis, de sacris
Varro disserebat: libris XXXIH—XXXV „tempora” erant tractata i. e. feriae, ludi circenses,
scaenici; libri XXXVIXXXVIII destinati erant actionibus Le. consecrationibus, sacris
incertis, diis praecipuis ac
privatis et publicis, libri autem XXXIX—XLI dis certis,
dispositio dispositioni
librorum
tum”
„Antiquita
selectis. Quem ad modum autem haec
9 E. Norden. Die Komposition und die Literaturgattung der horazischen Epistula ad Pisones.
Hermes 40 (1905) 524.
g.i. “De Commen10 Cf, ea quae M. Plezia de commentariis isagogicis disseruit in opusculo
1949.
tarlis isagogieis”. Polska Ak. Umiejetnosci Archivum Filologiezne nr 23. Kraköw
nettement
uf Collart, Varron, Grammairien latin. Strassbourg 1954, 269: “inspiration
pythagaricienne”’.
Seite 5
Im PDF ansehen(öffnet in einem neuen Fenster)Isagogici consimilis sit, unusquisque videt. Restat ut commemoremus eandem materiae
dispositionem etiam in satira Menippea q.i. Nescio quid vesper serus vehat cuius argumentum
ab Aulo Gellio NA XIII 11 adumbratum est, observari posse. Disserebat in hac satira
Varro de perfecto convivio; sed ipsum Gellium audiamus: „ipsum deinde convivium constat,
inquit (sc. Varro) ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est,
si belli homunculi conlectì sunt (u) si electus locus (b) si tempus lectum (c) si apparatus
non neglectus” (d) Ne in satira quidem, ut videmus, neglexit Varro dispositionem quadripertitam Pythagoreorum.
Postquam monstravimus „Isagogici” partitionem ad Pyihagoreorum doctrinam revocandam esse, reliquum est, ut admoneamus rem hanc haudquaquam esse inopinatam
aut miram. Etenim Varro eclectica ratione usus et Cynicos et Stoicos!” et Antiochum Ascaionitam et Platonem et Pythagoreos pari modo sequebatur. Eximio tamen amore doctrinae
Pythagoreae cum arsisse multa fragmenta operum satis superque testantur. Cum enim
In opusculo q. i. Hebdomades vel De imaginibus septenarii numeri Jaudes caneret (cf. Gellius
NA III 10) procul dubio Pythagoreorum vestigia pressit.!4 Illius numeri vim etiam „ad
homines nascendos” (cf. Gellius NA II 10, 7) „porrigi pertinereque” et in primo librorum
ai. „Hebdomades” et in Logistorico q.i. „Tubero de origine humana” Pythagoreos secutus™
asscverabat. Accedit quod etiam tripartitio librorum quae obvia est et in opere qi. „de
lingua Latina” et in opere q. i. ,,Antiquitates rerum humanarum et divinarum” ad Pythagoreos potest referri!®, Dissertissimo tamen testimonio amoris Pythagoreorum quo Varro
flagrabat est id quod se post mortem „Pythagorio modo” sepeliri iussit. Cf. Plinius N. H.
XXXV 160: „quin et defunctos sese multi fictilibus foliis condi maluere, sicut M. Varro
Pythagorio modo in mysti et oleae atque populi nigrae foliis”.
"Cf. eg. ea quae de compositione librorum V et VI operis qi. De lingua Latina disseruit
H. Dahlmann (Varro und die hellenistische Sprachtheorie. Berlin-Zürich? 1964, 48 sqq.).
13 Cf, P. Boyancé, Sur la théologie de Varron. REA 57 (1955) 57-84.
H Cf. Schmekel, Philosophie der mittleren Stoa. Berlin 1892, 490 sqq.
B Cf. R. Heisterhagen, Varronische Studien 1, Zu Logistorici. Ak. d. Wiss. und d. Lit. Abh..
der Geistes u. Suzialwiss. Kl. 1957 nr 4. Mainz 1957 I, 142-159,
16 Cf. J, Collart, oe. p. 278; cf, etiam p. 275.