Pythagoras philosophus cantico religiosos celebratus

Auteur
Wallner, G.
Publié dans
Latinitas
Année
2005
Sujet
HYMNS
Langue
Latina
Catégorie
C12 Religion
Numéro d'archive
6236

Ouvrir le PDF(s’ouvre dans une nouvelle fenêtre)

Afficher le texte intégral4 pages

Page 1

Voir dans le PDF(s’ouvre dans une nouvelle fenêtre)
Care WALLNER CG. Does Pa Pythagoras philosophus cantico religioso celebratus 239 Css PYTHAGORAS PHILOSOPHVS CANTICO RELIGIOSO CELEBRATVS Humanitatis cultum et disciplinas insignes ex quibus fructus copiosissimi utilitatis in orbem terrarum dilapsi sunt, e Graecia ortum duxisse omnium eruditorum consensu constat. Eo tempore, quo renovatae floruerunt artes et litterae, Michael Marullus e nobili familia Graeca ortus, qui tamen omnem aetatem in Italia degit, sic cecinit: Prima rudes hominum formavit Graecia mentes eloquii blandis viribus usa sui. Prima cava circumvallavit moenia fossa, prima vagis patriam certaque tecta dedit, prima artes commenta bonas, hac vita magistra ediderit leges, haec data iura pati. Hac duce caelestes divum conscendimus arces, hac duce naturae sancta adaperta via est.' 8 Philippus Melanchthon, natione Germanus, vir litteris egregie imbutus linguam Graecam vocat divini Eloquii nuntiam, optimarum artium vitaeque humanae summe necessariarum magistram, rerum gestarum et historiae mundi tapetov.’ Christiana doctrina in suo exordio cum philosophia Graeca congressa est. Patres Ecclesiae ingentem sapientiae thesaurum reconditum in ethnicorum philosophorum scriptis libenter agnoverunt, Evangelii praecones cum gentilibus viris doctis fecunda instituerunt colloquia. S. Iustinus Martyr polytheismum antiquorum carpens de Pythagora haec habet: Quod si Pythagorae de singulari Dei sententiam clarius perspicere vultis, audite haec illius verba: ‘O uèv Geòg els, adtôs dé oùy de tives Ùrrvootow, ExTög Täg Öraxoour0105, GAN’ Ev adt@. Deus unus est, nequaguam autem, ut quidam suspicantur, extra mundum, sed in ipso. Clemens Alexandrinus, patria Atheniensis, vir eruditissimus, qui inter discipulos habuit Origenem, aperte professus est se philosophiam non dicere Stoicam, nec Platonicam aut Epicuream et Aristotelicam, sed quaecumgque ab his sectis recta dicta sint, hoc totum selectum (toötov Opa TO Erkextınov) se dicere philosophum. Veritas, quamvis una sit, ait, varias tamen multiplicesque habet particulas in variis philosophorum sectis dispersas, quae omnes a christiano homine ullum citra periculum possunt in unum colligi et referri.* Sanctus Augustinus, ut aliud exemplum afferam, ex philosophis gentilibus aurum doctrinae et sapientiae collegit et instar Israelitorum auro Aegyptios spoliavit, sic tamen, ne ministraret idolis eorum, utilia amplectens, noxia reiciens.* Nec media aetate, quae tenebrica plerumque et obscura vocatur, philosophia Graiorum in oblivionem ivit, immo etiam liturgiam Romanam quodammodo attigit. Exstat Sequentia saeculo XI ineunte ab incerto auctore composita, qua virtutes Pythagorae ornantur atque celebrantur. Is inter veterum sapientiae antistites, quibus Graecia gloriatur, nemini palmam concessit; omnium primus reiecto sapientis vocabulo sapientiae studiosus, id est philosophus se esse et nuncupari voluit. Eius id sapientissimum effatum fuit, nullum hominem sapientem dicendum esse affirmans, nisi solum Deum. Mnö£va yüg elvaı copôv G&vOgwmov, GAN’ À Oeóv. Pythagoras ipse quidem nullum videbatur librum scripsisse, sed cotidianis tantum sermonibus ac disputationibus familiam suam et discipulos erudivisse. Quae enim a veteribus memorantur philosophi scripta, ea omnia posterioris aetatis, discipulorum et sectatorum fuisse probabile est. Sed revertamur ad Sequentiam, quae et iubilus aut prosa vocabatur: orta est ex cantu Alleluia, cuius ultima syllaba in immensum protracta, ut memoriae facilius mandaretur, textu instituebatur. Notker, > Justinus, Cohortatio ad Graecos cap. 19 (Migne, P.G. 6, 275) ' Epigramm. lib. 2, nr. 26. * Clemens Alexandrinus, Dissertatio de operibus I; (P.G. 9, 1003) ? Philippus Melanchthon, oratio de studiis linguae Graecae, habita anno 1549, 5 Augustin. Confess. 7.9

Page 2

Voir dans le PDF(s’ouvre dans une nouvelle fenêtre)
Pythagoras philosophus cantico religioso celebratus monachus Gallopolitanus, ob linguae impedimentum Balbulus cognotem tonis constat, seu sex integris vocibus et duabus dimidiatis, ita dicta, quia complectitur universalitatem concentus, ut est apud Vergilium: 240 minatus, anno DCCCLI, ut ipse narrat, aliquot versus ad Sequentias modulatos in antiphonario invenit, quod presbyter quidam profugus e monasterio Gemetensi (Jumiège prope Rothomagum) a Normannis vastato secum detulit. Hoc poesis genus ab ipso Notkero eximie excultum est et sequentibus temporibus ab Hermanno Contracto, Adamo a S. Victorio aliisque poetis ad maximum splendorem adductum; saeculo XII Sequentiae plurimae extremis syllabis consonantibus compositae 241 Nec non Threicius longa cum veste sacerdos obloquitur numeris septem discrimina vocum.° Diapente (6.a xévre) est symphonia quattuor integris vocibus consunt. stans et semitono, diatessaron (616 teoodgwv) complectitur tonos tres Nostra Sequentia constat geminis strophis soluta oratione compositis (Sequentia nonnumquam et Prosa vocabatur) syllabarum numero congruentibus in singulis lineis. Strophe ultima caret antistrophe. Auctor eruditus in suo cantico praecipua Pythagoricae doctrinae capita recenset. Initium sumit a celeberrima, verisimile ab Aegypto et dimidium. deportata doctrina, quae peteprpdywoug seu HETEVOWNÄTWOLG vocatur, quae philosophorum acumine et poetarum versibus amplificata saepenumero ab antiquis exaggerata est. Samius vates putavit animas immortales* post mortem ex corporibus exturbatas migrare per hominum vel etiam bestiarum corpora, donec post certas annorum conversiones mutationum orbem confecerint. Morte carent animae semperque priore relicta sede novis habitant domibus vivuntque receptae.’ x Sic Pythagoras aiebat seipsum iam obsidioni Troiae adstitisse sub Tum poeta se refert ad numerorum doctrinam, quae et musicae praefuit, ut numerus evaderet in principium unicum et essentiam rerum, pipnowy ta Svta tov &ovGu@v, cum in rebus terrestribus, tum in siderum motibus. Similiter et Cicero: Numerorum vis in natura maxima est.” Quaternarius autem numerus, quem Pythagorei tetoaxttov vocant, summi est momenti, quemadmodum legimus in Aureo Pythagoreorum carmine: Nai pa tov àpetêog wvyä zapaôóvra teteaxtiov nayàv devóou PÜOEWS. Per eum certe qui nobis quaternarium numerum tradidit, fontem perennis naturae." Pythagorae sectatores quaternarium illum numerum inter arcana venerabantur, ut ex eo iuris iurandi religionem sibi facerent: specie Euphorbii, Panthoi filii, qui interfectus a Menelao etiam revixisset in Homerum, postea in pavonem, dein in Pythagoram; hic postre- … OÙ LG TOV ÄLETEQA puyä Tagadóvra teTeAKTVOV mus dicitur renatus in Q. Ennium poetam: per quem qui nostrae animae numerum dedit ipse quaternam. Cor iubet hoc Ennii, postquam destiterit esse Maeonides, Quintus, pavone ex Pythagoreo.* Ex concentibus seu symphoniis, quas natura hominis modulari potest, tres memorantur: diapason (614 naoWv éppoviov), quae ex sep- Sequitur in Sequentia nostra consideratio et meditatio litterae Y, quam Palamedes, Nauplii et Clfmenes filius, no@tog eúgetis magnus inventor, designavisse existimatus est, exemplum sibi petens a gruum volantium ordine, Turbabis versus, nec littera tota volabit unam perdideris si Palamedis avem." * Hieronymus, Ad Heliodorum epitaphium Nepotiani epist. 60: “Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputavit in car- ° Verg. Aen. 6, 645. cere, Indus, Persa, Gothus Aegyptius philosophantur.” ” Ovid. Met. 17, 158. © Cic. Tuse. 1, 20. " Aureum Pythagoreorum carmen, V. 47. ® Persius, Sat. 6, 10. ‘2 Martial. 13, 75.

Page 3

Voir dans le PDF(s’ouvre dans une nouvelle fenêtre)
Haec littera antiquitus induit symbolicam significationem, quia eius bracchiorum alter virtutis, alter vitiorum viam designat. Huius comparationis auctor Pythagoras habetur et ideo Pythagorica vocata est littera. Littera Pythagorae discrimine secta bicorni humanae vitae speciem proferre videtur.” A Persio accepimus: Et tibi quae Samios diduxit littera ramos surgentem dextro monstravit limite callem." Ausonius de litteris monosyllabis: Pythagorae bivium ramis pateo ambiguis. Firmianus Lactantius, qui Diocletiano et Constantino imperantibus vixit, fidei christianae strenuus confessor, de littera symbolica fusius disserit: Dicunt Pythagorei humanae vitae cursum Y litterae esse similem, quod unusquisque hominum, cum primae adulescentiae limen attigerit et in eum locum venerit, partes ubi se via findit in ambas, haeret nutabundus ac nesciat in quam se partem inclinet. Si ducem nactus fuerit qui dirigat ad meliora titubantem, hoc est, si aut philosophiam didicerit aut eloquentiam aut aliquid honestae artis, quo evadat ad bonam frugem, quod fieri sine labore maximo non potest, honestam ac coptosam vitam disputant peracturum. Si vero doctorem frugalitatis non invenerit, in sinistram viam, quae melioris speciem mentiatur, incidere, id est desidiae, inertiae luxuriae se tradere - quae suavia quidem videntur ad tempus vera bona ignoranti — post autem amissa omni dignitate ac re familiari in omnibus miseriis ignominiaque victurum."* Non piget versus incerti auctoris de eodem argumento subiungere, quos nonnulli Ausonio perperam attribuunt. Littera Pythagorae, discrimine secta bicorni humanae vitae speciem praeferre videtur, nam via virtutis dextrum petit ardua collem 4 Antholog. Lat. 1015. * Persius, Sat. 3, 56. # Ausonius, Edyll. 12. '* Lactantius, Divin. inst. 6, 3. Pythagoras philosophus cantico religioso celebratus 243 difficilemque aditum primum spectantibus offert, sed requiem praebet fessis in vertice summo. Molle ostendit iter via lata, sed ultima meta praecipitat captos volvitque per ardua saxa. Quisquis enim duros casus virtutis amore vicerit, ille sibi laudemque decusque parabit. At qui desidiam luxumque sequetur inertem, dum fugit oppositos incauta mente labores, turpis inopsque simul miserabile transiget aevum. Postremo poeta noster parabolam Evangelii in mentem revocat: Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem et multi intrant per eam." Nunc invito te, candide lector, ut sacrum poema ex quo religionis sensus et poetica praestantia resplendent, attento perlegas animo. 1 a Vite dator, omnifactor Deus, naturae formator, mundi globum sub potenti claudens volubilem palmo, in factura sua splendet magnificus per aevum 2 a Inter quos subtilis per acumen mentis claruit Pitagoras, metapsicosis quem iuxta famam Troie peremptum seculo rursus reddit, obscurosque rerum rite denuo virum donat intellectus perspicaci perscrutari sensu animi 3 a Ad hanc simphonias tres subplendam istas fecit: diatesseron, diapente ® Matth.7, 13. 1 b Ipse multos veritatem veteres necdum sequentes vestigando per sophie devia iusserat ire improbabilis errore parare nobis viam. 2 b Ergo vir hic prudens die quadam ferri fabricam praeteriens pondere non equo sonoque diverso pulsare malleolos senserat, sicque tonorum quamlibet informem vim latere noscens forma addita artem pulchram primus edidit. 3 b Y grecam, I de imis continentem, sed fissam summotenus in ramosas

Page 4

Voir dans le PDF(s’ouvre dans une nouvelle fenêtre)
diapason infra quaternarium que pleniter armoniam sonant; binas partes Que sententia vite humane invenit ad similitudinem congruam. Est nam sincera senis ponens solidum et simplex pueritia, rithmicam in se normulam mensurarumque utilem notitiam et siderum motus iussit continere - ma ten tetradam et nomine suo vocavit. que non facile noscitur, utrum vitiis an virtuti animum subicere velit, donec tandem iuventutis etas illud offert nobis bivium. 4 Hic, qui paret viciis virtuti contrariis, illam latam ille terit ipse semitam, 4 b Sed virtutum gradibus ille nititur, qui providus per angustam vadit illam semitam, que postremo que in fine plena poenis gravibus locuples letitie se prosequentibus se prosequentibus portas inferi aperit sevissimas pandit eterna dulcis vite gaudia, ubi fremitus dentium ubi bonorum anime claro iugiter illustrantur lumine et perpetui fletus sunt merentium cita ubi semper mors perpetui solis, ubi deitatis se optatur frustra pro dolor! atque queritur. cernere gaudent beati. pro criminis facto, conspectum semper Vite dator, omnifactor, Deus naturae formator, illum aufer, istum confer tuis fidelibus callem, ut post obitum talis vite participes fiant. N. LATIN TAS 3