Volledige tekst tonen4 pagina's
Pagina 1
Bekijk in PDF(opent in een nieuw venster)Care
WALLNER CG.
Does
Pa
Pythagoras philosophus cantico religioso celebratus
239
Css
PYTHAGORAS PHILOSOPHVS
CANTICO RELIGIOSO CELEBRATVS
Humanitatis cultum et disciplinas insignes ex quibus fructus
copiosissimi utilitatis in orbem terrarum dilapsi sunt, e Graecia ortum
duxisse omnium eruditorum consensu constat.
Eo tempore, quo renovatae floruerunt artes et litterae, Michael
Marullus e nobili familia Graeca ortus, qui tamen omnem aetatem in
Italia degit, sic cecinit:
Prima rudes hominum formavit Graecia mentes
eloquii blandis viribus usa sui.
Prima cava circumvallavit moenia fossa,
prima vagis patriam certaque tecta dedit,
prima artes commenta bonas, hac vita magistra
ediderit leges, haec data iura pati.
Hac duce caelestes divum conscendimus arces,
hac duce naturae sancta adaperta via est.'
8
Philippus Melanchthon, natione Germanus, vir litteris egregie imbutus
linguam Graecam vocat divini Eloquii nuntiam, optimarum artium
vitaeque humanae summe necessariarum magistram, rerum gestarum
et historiae mundi tapetov.’
Christiana doctrina in suo exordio cum philosophia Graeca congressa est. Patres Ecclesiae ingentem sapientiae thesaurum reconditum in ethnicorum philosophorum scriptis libenter agnoverunt,
Evangelii praecones cum gentilibus viris doctis fecunda instituerunt
colloquia.
S. Iustinus Martyr polytheismum antiquorum carpens de Pythagora haec habet:
Quod si Pythagorae de singulari Dei sententiam clarius perspicere
vultis, audite haec illius verba:
‘O uèv Geòg els, adtôs dé oùy de tives Ùrrvootow, ExTög Täg Öraxoour0105, GAN’ Ev adt@. Deus unus est, nequaguam autem, ut quidam suspicantur, extra mundum, sed in ipso.
Clemens Alexandrinus, patria Atheniensis, vir eruditissimus, qui
inter discipulos habuit Origenem, aperte professus est se philosophiam
non dicere Stoicam, nec Platonicam aut Epicuream et Aristotelicam,
sed quaecumgque ab his sectis recta dicta sint, hoc totum selectum (toötov Opa TO Erkextınov) se dicere philosophum. Veritas, quamvis una
sit, ait, varias tamen multiplicesque habet particulas in variis philosophorum sectis dispersas, quae omnes a christiano homine ullum citra
periculum possunt in unum colligi et referri.*
Sanctus Augustinus, ut aliud exemplum afferam, ex philosophis
gentilibus aurum doctrinae et sapientiae collegit et instar Israelitorum
auro Aegyptios spoliavit, sic tamen, ne ministraret idolis eorum, utilia
amplectens, noxia reiciens.*
Nec media aetate, quae tenebrica plerumque et obscura vocatur,
philosophia Graiorum in oblivionem ivit, immo etiam liturgiam
Romanam quodammodo attigit. Exstat Sequentia saeculo XI ineunte
ab incerto auctore composita, qua virtutes Pythagorae ornantur atque
celebrantur. Is inter veterum sapientiae antistites, quibus Graecia gloriatur, nemini palmam concessit; omnium primus reiecto sapientis
vocabulo sapientiae studiosus, id est philosophus se esse et nuncupari
voluit. Eius id sapientissimum effatum fuit, nullum hominem sapientem dicendum esse affirmans, nisi solum Deum.
Mnö£va yüg elvaı copôv G&vOgwmov, GAN’ À Oeóv.
Pythagoras ipse quidem nullum videbatur librum scripsisse, sed
cotidianis tantum sermonibus ac disputationibus familiam suam et
discipulos erudivisse. Quae enim a veteribus memorantur philosophi
scripta, ea omnia posterioris aetatis, discipulorum et sectatorum fuisse
probabile est.
Sed revertamur ad Sequentiam, quae et iubilus aut prosa vocabatur: orta est ex cantu Alleluia, cuius ultima syllaba in immensum protracta, ut memoriae facilius mandaretur, textu instituebatur. Notker,
> Justinus, Cohortatio ad Graecos cap. 19 (Migne, P.G. 6, 275)
' Epigramm. lib. 2, nr. 26.
* Clemens Alexandrinus, Dissertatio de operibus I; (P.G. 9, 1003)
? Philippus Melanchthon, oratio de studiis linguae Graecae, habita anno 1549,
5 Augustin. Confess. 7.9
Pagina 2
Bekijk in PDF(opent in een nieuw venster)Pythagoras philosophus cantico religioso celebratus
monachus Gallopolitanus, ob linguae impedimentum Balbulus cognotem tonis constat, seu sex integris vocibus et duabus dimidiatis, ita
dicta, quia complectitur universalitatem concentus, ut est apud
Vergilium:
240
minatus, anno DCCCLI, ut ipse narrat, aliquot versus ad Sequentias
modulatos in antiphonario invenit, quod presbyter quidam profugus e
monasterio Gemetensi (Jumiège prope Rothomagum) a Normannis
vastato secum detulit. Hoc poesis genus ab ipso Notkero eximie excultum est et sequentibus temporibus ab Hermanno Contracto, Adamo a
S. Victorio aliisque poetis ad maximum splendorem adductum; saeculo
XII Sequentiae plurimae extremis syllabis consonantibus compositae
241
Nec non Threicius longa cum veste sacerdos
obloquitur numeris septem discrimina vocum.°
Diapente (6.a xévre) est symphonia quattuor integris vocibus consunt.
stans et semitono, diatessaron (616 teoodgwv) complectitur tonos tres
Nostra Sequentia constat geminis strophis soluta oratione compositis (Sequentia nonnumquam et Prosa vocabatur) syllabarum numero
congruentibus in singulis lineis. Strophe ultima caret antistrophe.
Auctor eruditus in suo cantico praecipua Pythagoricae doctrinae
capita recenset. Initium sumit a celeberrima, verisimile ab Aegypto
et dimidium.
deportata doctrina, quae peteprpdywoug seu HETEVOWNÄTWOLG vocatur,
quae philosophorum acumine et poetarum versibus amplificata saepenumero ab antiquis exaggerata est. Samius vates putavit animas
immortales* post mortem ex corporibus exturbatas migrare per hominum vel etiam bestiarum corpora, donec post certas annorum conversiones mutationum orbem confecerint.
Morte carent animae semperque priore relicta
sede novis habitant domibus vivuntque receptae.’
x
Sic Pythagoras aiebat seipsum iam obsidioni Troiae adstitisse sub
Tum poeta se refert ad numerorum doctrinam, quae et musicae
praefuit, ut numerus evaderet in principium unicum et essentiam
rerum, pipnowy ta Svta tov &ovGu@v, cum in rebus terrestribus, tum in
siderum motibus. Similiter et Cicero: Numerorum vis in natura maxima est.” Quaternarius autem numerus, quem Pythagorei tetoaxttov
vocant, summi est momenti, quemadmodum legimus in Aureo
Pythagoreorum carmine:
Nai pa tov àpetêog wvyä zapaôóvra teteaxtiov
nayàv devóou PÜOEWS.
Per eum certe qui nobis quaternarium numerum tradidit, fontem
perennis naturae."
Pythagorae sectatores quaternarium illum numerum inter arcana
venerabantur, ut ex eo iuris iurandi religionem sibi facerent:
specie Euphorbii, Panthoi filii, qui interfectus a Menelao etiam revixisset in Homerum, postea in pavonem, dein in Pythagoram; hic postre-
… OÙ LG TOV ÄLETEQA puyä Tagadóvra teTeAKTVOV
mus dicitur renatus in Q. Ennium poetam:
per quem qui nostrae animae numerum dedit ipse quaternam.
Cor iubet hoc Ennii, postquam destiterit esse
Maeonides, Quintus, pavone ex Pythagoreo.*
Ex concentibus seu symphoniis, quas natura hominis modulari
potest, tres memorantur: diapason (614 naoWv éppoviov), quae ex sep-
Sequitur in Sequentia nostra consideratio et meditatio litterae Y,
quam Palamedes, Nauplii et Clfmenes filius, no@tog eúgetis magnus
inventor, designavisse existimatus est, exemplum sibi petens a gruum
volantium ordine,
Turbabis versus, nec littera tota volabit
unam perdideris si Palamedis avem."
* Hieronymus, Ad Heliodorum epitaphium Nepotiani epist. 60: “Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit,
Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputavit in car-
° Verg. Aen. 6, 645.
cere, Indus, Persa, Gothus Aegyptius philosophantur.”
” Ovid. Met. 17, 158.
© Cic. Tuse. 1, 20.
" Aureum Pythagoreorum carmen, V. 47.
® Persius, Sat. 6, 10.
‘2 Martial. 13, 75.
Pagina 3
Bekijk in PDF(opent in een nieuw venster)Haec littera antiquitus induit symbolicam significationem, quia
eius bracchiorum alter virtutis, alter vitiorum viam designat. Huius
comparationis auctor Pythagoras habetur et ideo Pythagorica vocata
est littera.
Littera Pythagorae discrimine secta bicorni
humanae vitae speciem proferre videtur.”
A Persio accepimus:
Et tibi quae Samios diduxit littera ramos
surgentem dextro monstravit limite callem."
Ausonius de litteris monosyllabis:
Pythagorae bivium ramis pateo ambiguis.
Firmianus Lactantius, qui Diocletiano et Constantino imperantibus vixit, fidei christianae strenuus confessor, de littera symbolica
fusius disserit:
Dicunt Pythagorei humanae vitae cursum Y litterae esse similem,
quod unusquisque hominum, cum primae adulescentiae limen attigerit
et in eum locum venerit, partes ubi se via findit in ambas, haeret nutabundus ac nesciat in quam se partem inclinet. Si ducem nactus fuerit
qui dirigat ad meliora titubantem, hoc est, si aut philosophiam didicerit aut eloquentiam aut aliquid honestae artis, quo evadat ad bonam
frugem, quod fieri sine labore maximo non potest, honestam ac coptosam vitam disputant peracturum. Si vero doctorem frugalitatis non
invenerit, in sinistram viam, quae melioris speciem mentiatur, incidere,
id est desidiae, inertiae luxuriae se tradere - quae suavia quidem videntur ad tempus vera bona ignoranti — post autem amissa omni dignitate
ac re familiari in omnibus miseriis ignominiaque victurum."*
Non piget versus incerti auctoris de eodem argumento subiungere,
quos nonnulli Ausonio perperam attribuunt.
Littera Pythagorae, discrimine secta bicorni
humanae vitae speciem praeferre videtur,
nam via virtutis dextrum petit ardua collem
4 Antholog. Lat. 1015.
* Persius, Sat. 3, 56.
# Ausonius, Edyll. 12.
'* Lactantius, Divin. inst. 6, 3.
Pythagoras philosophus cantico religioso celebratus
243
difficilemque aditum primum spectantibus offert,
sed requiem praebet fessis in vertice summo.
Molle ostendit iter via lata, sed ultima meta
praecipitat captos volvitque per ardua saxa.
Quisquis enim duros casus virtutis amore
vicerit, ille sibi laudemque decusque parabit.
At qui desidiam luxumque sequetur inertem,
dum fugit oppositos incauta mente labores,
turpis inopsque simul miserabile transiget aevum.
Postremo poeta noster parabolam Evangelii in mentem revocat:
Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est, quae
ducit ad perditionem et multi intrant per eam."
Nunc invito te, candide lector, ut sacrum poema ex quo religionis
sensus et poetica praestantia resplendent, attento perlegas animo.
1 a Vite dator, omnifactor
Deus, naturae formator,
mundi globum sub potenti
claudens volubilem palmo,
in factura sua splendet
magnificus per aevum
2 a Inter quos subtilis
per acumen mentis
claruit Pitagoras,
metapsicosis quem
iuxta famam Troie peremptum
seculo rursus reddit,
obscurosque rerum rite
denuo virum donat
intellectus perspicaci
perscrutari
sensu animi
3 a Ad hanc simphonias tres
subplendam istas fecit:
diatesseron, diapente
® Matth.7, 13.
1 b Ipse multos veritatem
veteres necdum sequentes
vestigando per sophie
devia iusserat ire
improbabilis errore
parare nobis viam.
2 b Ergo vir hic prudens
die quadam ferri
fabricam praeteriens
pondere non equo
sonoque diverso pulsare
malleolos senserat,
sicque tonorum quamlibet
informem vim latere
noscens forma addita
artem pulchram
primus edidit.
3 b Y grecam, I de imis
continentem, sed fissam
summotenus in ramosas
Pagina 4
Bekijk in PDF(opent in een nieuw venster)diapason
infra quaternarium
que pleniter armoniam sonant;
binas partes
Que sententia
vite humane invenit
ad similitudinem congruam.
Est nam sincera
senis ponens solidum
et simplex pueritia,
rithmicam in se normulam
mensurarumque
utilem notitiam
et siderum motus
iussit continere
- ma ten tetradam et nomine
suo vocavit.
que non facile noscitur,
utrum vitiis
an virtuti animum
subicere velit,
donec tandem
iuventutis etas
illud offert
nobis bivium.
4 Hic, qui paret viciis
virtuti contrariis, illam
latam ille
terit ipse semitam,
4 b Sed virtutum gradibus
ille nititur, qui providus
per angustam
vadit illam semitam,
que postremo
que in fine
plena poenis gravibus
locuples letitie
se prosequentibus
se prosequentibus
portas inferi
aperit sevissimas
pandit eterna
dulcis vite gaudia,
ubi fremitus dentium
ubi bonorum anime
claro iugiter
illustrantur lumine
et perpetui
fletus sunt merentium
cita ubi semper mors
perpetui solis,
ubi deitatis se
optatur frustra
pro dolor! atque queritur.
cernere gaudent beati.
pro criminis facto,
conspectum semper
Vite dator, omnifactor,
Deus naturae formator,
illum aufer, istum confer
tuis fidelibus callem,
ut post obitum talis
vite participes fiant.
N. LATIN TAS 3